monumenta.ch > Augustinus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 103, 4
Unum cogitate, fratres mei, et videte in ipsa multitudine si delectat, nisi unum. Ecce Deo propitio quam multi estis: quis vos ferret, nisi unum saperetis? Unde in multis quies ista? Da unum, et populus est: tolle unum, et turba est. Quid est enim turba, nisi multitudo turbata? Sed audite Apostolum: Obsecro autem vos, fratres. Multitudini dicebat: sed omnes unum facere volebat. Obsecro autem vos, fratres, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata; sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem scientia . Et alio loco: Unanimes, unum sentientes, nihil per contentionem, neque per inanem gloriam . Et Dominus ad Patrem de suis: Ut sint unum, sicut et nos unum sumus . Et in Actibus Apostolorum: Multitudinis autem credentium erat anima una et cor unum . Ergo magnificate Dominum mecum, et exaltemus nomen eius in unum . Quia unum est necessarium, unum illud supernum, unum ubi Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt unum. Videte nobis commendari unitatem. Certe Trinitas est Deus noster. Pater non est Filius, Filius non est Pater, Spiritus sanctus nec Pater est, nec Filius, sed amborum Spiritus: et tamen ista tria non tres dii, non tres omnipotentes, sed unus Deus omnipotens, ipsa Trinitas unus Deus: quia unum necessarium est. Ad hoc unum non nos perducit, nisi multi habeamus cor unum.